monumenta.ch > Beda Venerabilis > 43 > sectio 813 > sectio 629 > sectio 269 > bsbBSB-InkG-296GW11398.106 > Romanorum. > ad Corinthios I, 6 > sectio 500 > 5
Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, HOMILIA IV. <<<     >>> HOMILIA VI.

HOMILIA V. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Memoratis superius thalamis, propheta subiungit, quia thalami sex cubitorum erant hinc et inde. Qua in re magna nobis quaestio generatur, cur superius thalamum uno calamo mensuratum dixit, quem videlicet calamum sex cubitos et palmum habere perhibuit, atque inferius thalamos sex solummodo dicit cubitis mensurari. Si enim non calamo, sed sex cubitis mensurantur, palmus deest, qui superius in mensura calami dicebatur adesse. Sed si thalami sunt sensus atque cogitationes fidelium, in quibus castae animae conditori suo in amore iunguntur, et per sex cubitos perfecta operatio, per palmum vero inchoatio contemplationis exprimitur, sanctae universalis Ecclesiae debemus membra conspicere, et citius invenimus quia sunt in ea thalami uno calamo, et sunt alii sex tantummodo cubitis mensurati. Nam fideles quidam in illa omnipotentem Deum ita amant, ut et in opere perfecti sint, et in contemplatione suspensi. Hi profecto calamum in mensura habent, quia et sex cubitos operationis, et palmum contemplationis possident. Quidam vero omnipotentem quidem Deum diligunt, et perfecte in bonis operibus exercentur, sed tamen contemplari eius magnitudinem subtiliori intellectu nesciunt. Amant autem, sed investigare gaudia eius claritatis ignorant. Hi itaque sex cubitos habent et palmum non habent, quia ei iam per amorem iuncti sunt, sed ex contemplatione disiuncti. Qui tamen thalami post commemorationem cubiti unius hinc et inde esse referuntur, quia videlicet in amore auctoris ac Redemptoris nostri fideles animae et ex Iudaico populo et ex gentilitate convenerunt.
2 Unde et idem Redemptor noster, cum, Asellum sedens, Ierusalem tenderet, sicut evangelista testatur, multi vestimenta sua straverunt in via; alii autem frondes caedebant de arboribus, et sternebant in via; et qui praeibant et qui sequebantur clamabant, dicentes: Hosanna, benedictus qui venit in nomine Domini. Salvator enim noster asellum sedens Ierusalem tendit, quando uniuscuiusque fidelis animam regens, videlicet iumentum suum, ad pacis intimae visionem ducit. Iumentum sedet etiam cum sanctae Ecclesiae universaliter praesidet, eamque in supernae pacis desiderium accendit. Multi autem vestimenta sua in via sternunt, quia corpora sua per abstinentiam domant, ut ei iter ad mentem parent, vel exempla bona sequentibus praebeant. Alii autem ramos vel frondes de arboribus caedunt et sternunt in via, quia in doctrina veritatis verba atque sententias patrum ex eorum eloquio decerpunt, et haec in via Dei ad auditoris animum venientes humili praedicatione submittunt. Quod indigni quoque et nos modo facimus. Nam cum patrum sententias in sermone exhortationis assumimus, frondes de arboribus caedimus, ut has in via Dei omnipotentis sternamus. Sed qui praeibant et qui sequebantur clamabant: Hosanna. Praecessit quippe Iudaicus populus, secutus est gentilis. Et quia omnes electi, sive qui in Iudaea esse potuerunt, sive qui nunc in Ecclesia existunt, in Mediatorem Dei et hominum crediderunt et credunt, qui praeeunt et qui sequuntur Hosanna clamant. Hosanna autem Latina lingua, salva nos dicitur. Ab ipso enim salutem et priores quaesierunt, et praesentes quaerunt; et benedictum qui venit in nomine Domini confitentur, quoniam una spes, una fides est praecedentium atque sequentium populorum. Nam sicut illi exspectata passione ac resurrectione eius sanati sunt, ita nos praeterita passione illius ac permanente in saecula resurrectione salvamur. Quem enim priores nostri ex Iudaico populo crediderunt atque amaverunt venturum, hunc nos et venisse credimus et amamus, eiusque desiderio accendimur, ut eum facie ad faciem contemplemur. Thalami ergo eius hinc et inde sunt, quia corda amantium fidem quae in illo est et a priori parte saeculi et ab ultima complectuntur. Sequitur: Et mensus est portam a tecto thalami usque ad tectum eius, latitudinem viginti et quinque cubitorum.
3 Saepe iam diximus, portam fidem, et per eamdem fidem ipsum Dominum ac Redemptorem nostrum, Mediatorem Dei et hominum Iesum Christum posse signari, quia per fidem quae in eo est introitus ad vitam patet. Sed etiam Scripturam sacram, quae nobis eamdem ipsam fidem in Redemptoris nostri intellectum aperit, non immerito portam accipimus, quia, ea ut oportet cognita, ad intelligenda invisibilia intramus. Si igitur hoc in loco, ut praediximus, porta Scriptura accipitur, quaerendum est quid per tectum thalami, quid per tectum portae signetur. Sed habet thalamus tectum, quia operta est mens amantium, et adhuc fervor amoris in occulto est. Habet quoque et porta tectum, quia Scriptura tota quidem propter nos scripta est, sed non tota intelligitur a nobis.
4 Multa quippe in illa ita aperte scripta sunt, ut pascant parvulos; quaedam vero obscurioribus sententiis velantur, ut exerceant fortes, quatenus cum labore intellecta plus grata sint. Nonnulla autem ita in ea clausa sunt, ut dum ea non intelligimus, agnoscentes infirma nostrae caecitatis, ad humilitatem magis quam ad intelligentiam proficiamus. Sunt enim quaedam quae ita de coelestibus loquuntur, ut solis illis supernis civibus in patria sua persistentibus pateant, necdumque nobis peregrinantibus reserentur. Nam si quis ad urbem incognitam pergens multa de illa in via audiat, quaedam quidem ex ratione colligit, quaedam vero, quia necdum videt, nullo modo cognoscit; ipsi vero cives qui in ea sunt, et quae de illa tacentur vident, et quae de illa dicuntur intelligunt. Nos igitur in via adhuc sumus, multa de illa coelesti patria audimus, alia iam per spiritum et rationem intelligimus, quaedam vero non intellecta veneramur. Unde et de eodem sacro eloquio scriptum est: Extendens coelum sicut pellem, qui tegis in aquis superiora eius. Coelum quippe sicut pellis extenditur, quia per ora mortalium Scriptura sacra nobis in expositionibus explicatur. Sed sunt aquae in coelo, superiores videlicet multitudines, id est angelorum agmina, in quibus eiusdem coeli teguntur superiora, quia ea quae in sacro eloquio altiora et obscuriora sunt, angelicis solummodo spiritibus patent, et nobis adhuc incognita perdurant. Habet ergo thalamus tectum, quia nescit adhuc proximus quantum amatur a proximo. Porta quoque, id est sacrum eloquium habet tectum, quia necdum omnia penetrare intellectu possumus quae de coelestibus audimus.
5 Restat ergo ut in his quae intelligimus in profectu quotidie charitatis ambulemus. Et quamvis in nobis proximi quoque nostri non videant quantum diligantur a nobis, atque in sacro eloquio ea quae necdum intelligimus humiliter veneremur, in his tamen ad quae intelligendo pervenimus, dilatari per bonam operationem debemus. Unde et dicitur: Et mensus est portam a tecto thalami, usque ad tectum eius, latitudinem viginti et quinque cubitorum. Quinque enim carnis sensibus praediti sumus, videlicet visu, gustu, olfactu, auditu atque tactu. Idem vero quinarius numerus, per semetipsum multiplicatus, ad vigesimum et quia tum numerum surgit. Operari autem exterius quiddam de mandatis coelestibus sine istis corporeis quinque sensibus non valemus. His quippe officiis suis iudex animus interius praesidet, et quid exterius agere iuste vel misericorditer possit, quasi eisdem officiis renuntiantibus ac deservientibus agnoscit. Cum ergo timore omnipotentis Domini animus impletur, necesse est ut quinque nostri sensus nobis velut subiecta officia in bona operatione deserviant. Per quos cum aliquid agere misericorditer coeperimus, plus se quotidie ipsa misericordia aperit, et quasi quidam sinus boni operis expandit. Quinque igitur sensus multiplicantur in se, dum hoc quod per ipsos agitur in bono quotidie opere per profectum multiplicatur. Unde et latitudo esse viginti et quinque cubitorum dicitur, quia timor, tenacia et pigredo, angustia est. Quisquis enim ideo indigenti dare panem metuit, ne sibi desit, adhuc in angustia timoris est. Quisquis ideo vestimentum algenti non porrigit, quia hoc solus habere concupiscit, adhuc tenaciae suae angustia coarctatur. Quisquis ideo bonum non agit, quia tepore animi pigrescit, ipse ei suus torpor angustia est. Respicere autem inopem, exaudire precem, largiri stipem, praebere defensionem, atque pro eiusdem defensione pauperis adversantis cuiuslibet inimicitias non timere, magna mentis latitudo est. Mensuretur ergo inter thalamum et portam ea quae interiacet latitudo, cubitis viginti et quinque, quia in exteriorum sensuum operatione probatur et cognoscitur quae intrinsecus largitas bonitatis habeatur. Nam quid iam de Scriptura sacra didiceris et quantum proximum tacitus ames, in latitudine boni operis ostendis.
6 Pateat itaque viginti et quinque cubitis latitudo inter thalamum et portam, quia inter charitatem et scientiam testis est bona operatio. Quae si fortasse defuerit, profecto certum est nec cognovisse te Deum, nec diligere proximum; id est, nec portam sacri eloquii, nec amoris thalamum habere. Et notandum est quod a tecto thalami usque ad tectum portae dicitur mensuratum. Per ea enim quae nobis in sacra Scriptura cooperta sunt, nostra humilitas approbatur, quia quidquid in illa non intelligimus, non superbe reprehendere, sed venerari humiliter debemus. Unde et de Domino scriptum est: Palpebrae eius interrogant filios hominum. Palpebrae quippe eius iudicia sunt, quae aliquid nobis claudunt, et aliquid aperiunt. Quae aperiendo nos interrogant si intelligendo non extollimur. Claudendo nos interrogant si non despicimus quae intelligere non valemus. Per ea autem quae de charitate nostra proximis nostris non loquimur, in conspectu Dei verius probamur. In quorumdam enim ore charitas ficta est, in quorumdam vero cordibus vera. Et saepe de charitate ostenditur quod non est, et non demonstratur quod est. Amorem itaque nostrum erga proximum plus bona operatio loquitur quam lingua, ut in ipso bono opere proximus noster amari se videat. Et cum tantum non possumus quantum volumus operari, omnipotenti Deo occulta amoris nostri sufficiant. A tecto ergo thalami usque ad tectum portae sit magna latitudo, ut ab occultis nostrae charitatis propter proximum usque ad humilitatem scientiae, et propter Deum, in quantum intelligimus et valemus, bona semper operemur.
7 Potest etiam porta ipse iam aditus regni coelestis intelligi. Habet nunc thalamus tectum, habet et porta tectum, quia et quanta sit nostra charitas in Deum et proximum, non cognoscitur, et quando de hoc saeculo ad aeternae vitae requiem introducamur ignoratur. Esse enim nobis conditor noster diem mortis nostrae incognitum voluit, ut, dum semper ignoratur, semper esse proximus credatur; et tanto quisque ferventior sit in operatione, quanto et incertus est de vocatione. Unde et latitudo viginti et quinque cubitorum a thalamo ad portam tenditur, quia per charitatem quam semel in Deo et proximo concepimus, usque ad ingressum regni debemus omne quod possumus multipliciter atque incessanter operari. A tecto itaque thalami usque ad tectum portae magna latitudo est, quia ex gratia qua inchoamus Deum diligere, usque ad ipsam dilectionem quae nobis aditum regni coelestis aperit, debemus nosmetipsos in magna bonorum operum actione dilatare, adversa patienter perpeti, bona libenter impendere, ipsos etiam quos patimur amare, habita tribuere, non habita non ambire, proximos sicut nosmetipsos diligere, eorum bona nostra credere, eorum mala quasi propria deflere. In tali ergo mente magna latitudo est, in qua angustia odiorum non est. Quam profecto latitudinem ex Dei et proximi amore concepimus, et per sacra mandata cognovimus. Nam et ipsos latitudinis viginti et quinque cubitos non inconvenienter intelligimus, si eos iuxta sacrum eloquium discutere velimus. Sex enim cubitis mensuratos thalamos dixerat, et sexto die homo est conditus; eo quoque die Dominus perfecisse opera sua describitur. Unde etiam pro perfectione poni senarius numerus solet. Et quia omnem operationem bonam per quatuor sancti Evangelii libros agnovimus, si sex quater ducimus, ad viginti et quatuor pervenimus. Cui monas additur, quia unus est per quem bene omnes operantur. Viginti ergo et quinque cubitis latitudo haec explicari debuit, quia omnis bona operatio per quatuor sancti Evangelii, ut diximus, libros agnoscitur, et in unius Dei cognitione et confessione completur. Sequitur: Et ostium contra ostium.
8 Hoc loco contra non ad adversitatem ponitur, sed ad rectitudinem. Ostium enim contra ostium est cum recto itinere ab exteriore ad interiorem aditum pervenitur. In cognitione vero omnipotentis Dei primum ostium nostrum fides est, secundum vero species illius, ad quam per fidem ambulando pervenimus. In hac etenim vita hanc ingredimur, ut ad illam postmodum perducamur. Ostium ergo contra ostium est, quia per aditum fidei aperitur aditus visionis Dei. Si quis vero utraque haec ostia in hac vita velit accipere, neque hoc a salubri intelligentia abhorret. Nam saepe volumus omnipotentis Dei naturam invisibilem considerare, sed nequaquam valemus; atque ipsis difficultatibus fatigata anima ad semetipsam redit, sibique de seipsa gradus ascensionis facit, ut primum semetipsam, si valet, consideret, et tunc illam naturam quae super ipsam est, in quantum potuerit, investiget. Sed mens nostra si in carnalibus imaginibus fuerit sparsa, nequaquam vel se vel animae naturam considerare sufficit, quia per quot cogitationes ducitur, quasi per tot obstacula caecatur.
9 Primus ergo gradus est ut se ad se colligat, secundus ut videat qualis est collecta, tertius ut super semetipsam surgat, ac se contemplationi auctoris invisibilis intendendo subiiciat. Sed se ad se nullatenus colligit, nisi prius didicerit terrenarum atque coelestium imaginum phantasmata ab oculis mentis compescere, quidquid de visu, quidquid de auditu, quidquid de odoratu, quidquid de tactu et gustu corporeo cogitationi eius occurrerit, respuere atque calcare, quatenus talem se quaerat intus, qualis sine istis est. Nam haec quando cogitat, quasi quasdam umbras corporum introrsus versat. Abigenda ergo sunt omnia manu discretionis ab oculis mentis, quatenus talem se anima consideret, qualis sub Deo super corpus creata est, ut a superiore vivificata, vivificet inferius quod administrat. Quae et sic infusa est corpori, ut non per membrorum partes partibus sit divisa. Nam si in quolibet loco pars corporis percutitur, tota dolet. Miro autem modo una eademque vivificatione membris praesidens, cum ipsa per naturam non diversa sit, per corpus tamen agit diversa. Ipsa quippe est quae per oculos videt, per aures audit, per nares odoratur, per os gustat, per membra omnia tangit, et tangendo leue ab aspero discernit. Et cum tam diversa per sensus operatur, non haec diversa, sed una illa in qua creata est ratione disponit. Cum ergo seipsam sine imaginibus corporis cogitat anima, iam primum ostium intravit. Sed ab hoc ostio ad aliud tenditur, ut de natura Dei omnipotentis aliquid contempletur. Anima itaque in corpore vita est carnis, Deus vero qui vivificat omnia vita est animarum. Si igitur tantae est magnitudinis, ut comprehendi non possit vita vivificata, quis intellectu comprehendere valeat quantae maiestatis sit vita vivificans? Sed hoc ipsum considerare atque discernere iam est aliquatenus intrare, quia ex sua aestimatione anima colligit quid de incircumscripto spiritu sentiat, qui ea incomprehensibiliter regit quae incomprehensibiliter creavit.
10 Conditor etenim noster longe incomparabiliter creaturae suae praesidet, et quaedam operatur ut sint, nec tamen vivant; quaedam vero ut sint et vivant, nec tamen discernere aliquid de vita valeant; quaedam autem ut sint, vivant, atque discernant. Et operatur unus omnia, sed in omnibus non divisus. Est enim vere summus, et nunquam sibi dissimilis. Anima autem etsi per naturam sibimetipsi diversa non est, per cogitationem tamen diversa est. Eo enim momento et ictu quo de visu cogitat, de auditu cogitare obliviscitur; et eo momento et ictu quo de auditu vel gustu cogitat, de odoratu vel tactu cogitare non praevalet, quia per intentionem et oblivionem fit semper sibimetipsi dissimilis, ut nunc hoc, nunc illud cogitatione teneat. Omnipotens autem Deus, quia sibimetipsi dissimilis non est, ea virtute videt qua audit omnia, ea virtute creat qua iudicat creata. Eius ergo et videre simul omnia administrare est, et administrare conspicere. Nec alia cogitatione iustos adiuvat, atque alia iniustos damnat, sed una eademque vi naturae singularis sibi semper indissimilis dissimilia disponit. Cur autem hoc de potentia Creatoris admiremur, qui virtutis eius vestigia et in creaturis conspicimus? Natura quippe luti et cerae diversa est. Solis vero radius non est diversus, et tamen cum diversus non sit, diversa sunt quae in luto operatur et cera, quia uno eodemque sui ignis calore lutum durat, et ceram liquat. Sed fortasse hoc in natura luti vel cerae est, non in ipsa solis substantia, quae in naturis diversis diversa videtur operari. Omnipotens autem Deus in semetipso habet sine immutatione mutabilia disponere, sine diversitate sui diversa agere, sine cogitationum vicissitudine dissimilia formare. Longe ergo dissimiliter operatur dissimilia nunquam sibi dissimilis Deus, qui et ubique est, et ubique totus est. Ait enim: Coelum mihi sedes est, terra autem scabellum pedum meorum. Et de ipso scriptum est: Qui coelum metitur palmo, et terram pugillo concludit.
11 Ex qua re considerare necesse est quia is qui coelo velut sedi praesidet, super et intus est. Et qui coelum palmo, et terram pugillo concludit, et exterius, superius, et inferius est. Ut ergo indicaret omnipotens Deus interiorem se esse, et superiorem omnibus, coelum ipse sibi sedem esse perhibuit. Ut vero se ostenderet omnia circumdare, coelum metiri palmo, et terram se asserit pugillo concludere. Ipse est ergo interior et exterior, ipse inferior et superior: regendo superior, portando inferior; replendo interior, circumdando exterior. Sicque est intus, ut extra sit; sic circumdat, ut penetret; sic praesidet, ut portet; sic portat, ut praesideat. Cum ergo elevata ad seipsam anima suum modulum intelligit, et quia corporalia omnia transcendat agnoscit, atque ab intellectu suo se ad auctoris intellectum tendit, quid iam haec nisi ostium quod est contra ostium aspicit? Unde et auctori omnium Propheta dicit: Mirabilis facta est scientia tua ex me, quia quantumlibet intenderit, semetipsam anima perfecte non sufficit penetrare, quanto magis illius magnitudinem qui potuit et animam condere? Cumque in scientia Dei intellectu laboraret, lassescens ac deficiens subdidit: Confortata est, nec potero ad eam. Sed cum conantes atque tendentes quiddam iam de invisibili natura conspicere cupimus, lassamur, reverberamur, repellimur; et si interiora penetrare non possumus, tamen iam ab exteriore ostio interius ostium videmus. Ipse enim considerationis labor ostium est, quia ostendit aliquid ex eo quod intus est, etsi adhuc ingrediendi potestas non est. Sequitur: Et fecit frontes per sexaginta cubitos, et ad frontem atrium portae undique per circuitum.
12 Saepe iam diximus senario numero perfectionem boni operis designari, non illud sequentes quod conati sunt huius saeculi sapientes astruere, dicentes idcirco senarium numerum esse perfectum, quia suo ordine numeratus perficitur, ut cum unus, duo, tres dicuntur, senarius numerus impleatur; vel quia in tribus partibus dividitur, id est sexta, tertia et dimidia, videlicet in uno, duobus et tribus; sed idcirco senarium numerum dicimus esse perfectum, quia, sicut paulo ante dictum est, sexto die perfecit Deus omnia opera sua. Quoniam vero peccatori homini legem dedit, quae in decem praeceptis scripta est, et sex decies ducta in sexagenarium surgunt, recte per sexaginta cubitos bonorum operum perfectio designatur. Quod aperte etiam Dominus in Evangelio designat, qui, cum parabolam seminantis exponeret, dixit: Aliud cecidit in terram bonam, et dabat fructum ascendentem et crescentem, et afferebat unum triginta, et unum sexaginta, et unum centum . Fructus etenim terrae bonae triginta affert, cum mens perfectionem fidei, quae est in Trinitate, conceperit. Sexaginta affert, cum bonae vitae opera perfecta protulerit. Centum vero affert, cum ad aeternae vitae contemplationem profecerit. Sinistra enim nostra est vita praesens, dextera vero est vita ventura. Et recte per centenarium numerum aeternae vitae contemplatio designatur, quia cum post triginta ac sexaginta ad centesimum numerum computando pervenimus, idem centenarius numerus in dexteram transit. Fides atque operatio adhuc in sinistra est, quia hic adhuc positi, et credimus quod non videmus, et operamur ut videamus. Cum vero iam se animus in contemplationem aeternae vitae suspenderit, quasi ad dexteram manum computus pervenit. Fecit itaque frontes per sexaginta cubitos. Quia enim per sexagenarium numerum perfectio, quid per frontes aedificii nisi ipsa opera designantur quae exterius videntur? Praedicationis enim verbum tribuere, alimenta esurientibus, vestimenta algentibus dare, et pro bono opere patienter adversa sustinere, quid aliud quam frontes sunt aedificii coelestis? quia pulchritudo operum exteriorum ornat habitaculum Dei, quod adhuc latet intrinsecus. Sed istae frontes habent atrium undique per circuitum, quia in hoc magna sunt opera, si haec in mente dilatat amplitudo charitatis. De charitate quippe scriptum est: Latum mandatum tuum nimis. De hac iterum Psalmista ait: Statuisti in loco spatioso pedes meos.
13 Sed ecce, dum loquor, animo occurrit quomodo lata est charitas. Si per charitatem pertingitur ad Deum, et per semetipsam Veritas dicit: Intrate per angustam portam. Et rursum Psalmistam audio dicentem: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras. Atque in Evangelio Dominus dicit: Iugum enim meum suave est, et onus meum leve. Quomodo ergo aut lata charitas, si angusta porta? aut quomodo iugum suave est et onus leve, si in praeceptis Dei viae durae sunt quae custodiuntur? Sed hanc nobis quaestionem citius ipsa charitas solvit, quia via Dei et inchoantibus angusta est, et perfecte iam viventibus lata. Et dura sunt quae contra consuetudinem spiritaliter animo proponimus, et tamen onus Dei leve est, postquam hoc ferre coeperimus, ita ut pro amore eius etiam persecutio placeat, et omnis pro eo afflictio in mentis dulcedine veniat, sicut sancti quoque apostoli gaudebant cum pro Domino flagella tolerabant. Ipsa ergo angusta porta amantibus lata fit, ipsae viae durae spiritaliter currentibus molles et planae fiunt; dum enim scit animus se pro temporalibus doloribus gaudia aeterna recipere, et hoc incipit quod affligitur amare. Atrium ergo ante frontes eius est in perfectione operis latitudo dilectionis.
14 Et notandum quod dicitur Undique per circuitum, ut videlicet homo per omne quod agit semper se in charitatis amplitudine dilatet, ne hunc aut timor aut odia angustent. Si quis ergo de verbo Dei loquitur, et charitatem quam praedicat in mente non servat, aedificii frontem habet, sed atrium ante frontem non habet. Si quis eleemosynam indigentibus largitur, et per hanc fortasse in corde extollitur, nec ex charitate proximi inopiae subvenit, sed se elatione tacita extollit, frontem quidem in aedificio ostendit, sed iuxta frontem atrium non fecit. Si quis illatas a proximo contumelias tolerat, et mala obiecta tacitus portat, magna est patientia quam demonstrat, sed si dolorem in corde non habeat, si lucrari ad tranquillitatem mansuetudinis etiam ipsum qui male excesserat quaerat. Nam si patientiam exterius adhibens intus dolorem tenet, nec amat eum quem sustinet, habet quidem frontem in aedificio, sed ante frontem atrium non habet, quia is qui se angustiae odiorum subdidit, profecto charitatis latitudinem amisit. Nam sicut in superiori parte iam diximus, patientia ea vera est quae et ipsum amat quem portat. Nam tolerare, sed odisse, non est virtus mansuetudinis, sed velamentum furoris. Et notandum quod hoc ipsum atrium portae dicitur. Porta quippe nostra est aditus ad regnum. Et Deum ac proximum perfecte amare iam ad ingressum regni est tendere. In quantum enim quisque amat, in tantum ad ingressum propinquat. In quantum vero amare negligit, in tantum ingredi recusat, quia nec studet videre quod appetit. Tunc ergo habemus atrium portae, quando ex latitudine charitatis ad supernam vitam quam adhuc contingere minime possumus iam per desiderium intramus. Itaque cum bonum opus erga proximum agitur, restat ut eiusdem boni operis intentio discernatur, si non praesentis gratiae retributionem quaerit, sed spem suam animus ad futuram promissionem tendit, ut ex temporalibus aeterna, ex terrenis coelestia speret. Spes enim coelestium mentem solidat, ne concutiatur fluctibus tumultuum terrenorum. De qua et per Paulum dicitur: Quam sicut anchoram habemus animae tutam ac firmam, et incedentem usque ad interiora velaminis. De quibus interioribus hic quoque subiungitur: Et ante faciem portae quae pertingebat usque ad faciem vestibuli portae interioris, quinquaginta cubitos.
15 Hoc quod hoc loco dicitur, Ante faciem portae, non exterior, sed interior ante portam locus describitur, dum usque ad faciem vestibuli portae interioris pertingere perhibetur. Unde et idem locus quinquaginta cubitis dicitur mensuratus. Per quinquagenarium enim numerum requies aeterna signatur. Habet enim septenarius numerus perfectionem suam, quia eo die dierum numerus est completus. Et per legem Sabbatum in requiem datum est. Ipse autem septenarius numerus per semetipsum multiplicatus ad quadraginta et novem ducitur, cui si monas additur, ad quinquagenarium pervenitur, quia omnis nostra perfectio in illius unius contemplatione erit, in cuius nobis visione iam minus aliquid salutis et gaudii non erit. Hinc etiam iubilaeus, id est annus quinquagesimus, in requiem datus est, quia quisquis ad omnipotentis Dei gaudia aeterna pervenerit, laborem et gemitum ulterius non habebit.
16 Notandum vero quia locus qui describitur per quinquaginta cubitos tendi, ad faciem vestibuli portae interioris pertingere memoratur. Non ergo hoc loco propheta iam ipsum vestibulum portae interioris, sed locum interius qui tendit ad vestibulum portae interioris, narrat. Per quem locum utique, sicut diximus, spes nostra signatur, quae dum aeternam requiem quaerit, mentem ad vestibulum portae interioris ducit. Hoc ipsum enim, quod desideramus coelestia, quod ad promissa gaudia suspiramus, quod aeternae vitae requiem quaerimus, iam ad interioris vestibuli faciem propinquamus. Signetur ergo per portam fides, per atrium charitas, per locum vero qui ad faciem vestibuli portae interioris propinquat figuretur spes, sine quibus tribus virtutibus quisquis iam uti ratione potest, ingredi ad coeleste aedificium non potest. Habeatur ergo fides in porta, quae introducit ad intelligentiam, charitas in atrio, quae mentem dilatat in amorem; spes in loco qui quinquaginta describitur cubitis, quia per desideria atque suspiria introducit animum ad secreta gaudia quietis. De qua quiete etsi adhuc, sicut est, veritatis lumen non cernimus, iam tamen per rimas intelligentiae aliquid videmus. Unde et hic subditur: Et fenestras obliquas in thalamis.
17 In fenestris obliquis pars illa per quam lumen intrat angusta est, sed pars interior quae lumen suscipit lata, quia mentes contemplantium quamvis aliquid tenuitur de vero lumine videant, in semetipsis tamen magna amplitudine dilatantur. Quae videlicet et ipsa quae conspiciunt capere pauca vix possunt. Exiguum quippe valde est quod de aeternitate contemplantes vident, sed ex ipso exiguo laxatur sinus mentium in augmentum fervoris et amoris; et inde apud se amplae fiunt, unde ad se veritatis lumen quasi per angustias admittunt. Quae magnitudo contemplationis, quia concedi nonnisi amantibus potest, in thalamis obliquae fenestrae esse perhibentur, vel in his quae iuxta thalamos non iam extrinsecus, sed esse intrinsecus dicuntur. Nam de eisdem fenestris subditur: Et in frontibus eorum quae erant intra portam undique per circuitum.
18 Erant enim in thalamis, erant et in frontibus eorum, quae intra portam undique per circuitum fuerant constructa, quia qui cor intus habet, ipse quoque lumen contemplationis suscipit. Nam qui adhuc exteriora immoderatius cogitant, quae sint de aeterno lumine rimae contemplationis ignorant. Neque enim cum corporearum rerum imaginibus illa infusio incorporeae lucis capitur, quia dum sola visibilia cogitantur, lumen invisibile ad mentem non admittitur. Sed quisquis iam lumini contemplationis intendit, curare magnopere debet, ut mentem semper in humilitate custodiat, nunquam se de gratia qua infunditur extollat, et ipsas quae mentes contemplantium signant quales sint obliquae fenestrae consideret. Per obliquas etenim fenestras lumen intrat, et fur non intrat, quia hi qui vere speculatores sunt semper sensum in humilitate deprimunt, atque ad eorum mentes intelligentia contemplationis intrat, sed iactantia elationis non intrat. Et patent itaque fenestrae, et munitae sunt, quia et aperta est in mentibus eorum gratia qua replentur, et tamen ad se adversarium ingredi per superbiam non permittunt.
19 Notandum vero quod intra portam undique per circuitum fenestrae obliquae esse memorantur. Non enim contemplationis gratia summis datur et minimis non datur, sed saepe hanc summi, saepe minimi, saepius remoti, aliquando etiam coniugati percipiunt. Si ergo nullum est fidelium officium, a quo possit gratia contemplationis excludi, quisquis cor intus habet, illustrari etiam lumine contemplationis potest, quia intra portam undique per circuitum fenestrae obliquae constructae sunt, ut nemo ex hac gratia quasi de singularitate glorietur. Nullus se donum veri luminis aestimet habere privatum, quia in eo quod se habere praecipuum putat, saepe alter est ditior, quem habere apud se boni aliquid non putabat. Unde hic quoque adhuc apte subiungitur: Similiter autem erant et in vestibulis fenestrae per gyrum intrinsecus.
20 Postquam dixit fenestras in frontibus, adiungit fenestras in vestibulis per gyrum intrinsecus, quia non solum alta sanctae Ecclesiae membra quae praeeminent habent contemplationis gratiam, sed plerumque hoc donum etiam illa membra percipiunt quae, etsi iam per desiderium ad summa emicant, tamen adhuc per officium in imo iacent. Nisi enim et his qui despecti videntur omnipotens Deus lumen contemplationis infunderet, fenestrae in vestibulis non fuissent. Videmus itaque alios in summis locis sanctae Ecclesiae constitutos alta de coelestibus loqui, miro studio, in quantum illustrata mens sufficit, supernae patriae secreta rimari: fenestrae sunt in frontibus. A ii vero in sanctae Ecclesiae sinu continentur, et despecti humanis oculis videntur, sed apud se sapientiae studiis vacant, ad coelestia anhelant, atque, in quantum praevalent, quae sint gaudia aeterna considerant: fenestrae itaque obliquae sunt, sed in vestibulis.
21 Bene autem dicitur per gyrum, quia omnis inquisitio secretarum rerum gyrum habet, dum in cogitatione sua dicit animus: Putasne hoc? putasne illud est? Quasi circuit, ut inveniat quod quaerit. Cui cum incircumscriptum lumen erumpere in cognitione coeperit, quasi per obliquam fenestram radius veritatis venit. Sic quippe in contemplatione nostra multa cogitationibus circumeundo proficimus, sicut exempla bonorum saepe quaerimus, ut in moribus proficiamus. Nam cum iam cogitat animus ad meliora transire, quidquid melius de aliis audire possit exquirit, nunc huius, nunc sancti alterius vitam ventilat. Unde et electus quidam, qui in expanso sinu sanctae Ecclesiae per universum mundum mentis oculos miserat, bonorum vitam ad imitationem requirens, dicebat: Circuibo et immolabo in tabernaculo Dei hostiam iubilationis. Ecce ut immolaret iubilationis hostiam circuibat, quia nisi animum huc illucque ad bonorum vitam exquirendam mitteret, ipse usque ad iubilationis sacrificium non perveniret. Cum vero sancti viri intra sanctam Ecclesiam ad loca summa perducuntur, eorum vita quasi in speculo ponitur, ut cuncti videant bona quae debeant imitari. Unde et adhuc apte subiungitur: Et ante frontes pictura palmarum.
22 Quid per palmas, nisi praemia victoriae designantur? Ipsae quippe dari vincentibus solent. Unde et de his qui in certamine martyrii antiquum hostem vicerant, et iam victores in patria gaudebant, scriptum est: Et palmae in manibus eorum, et clamabant voce magna, dicentes: Salus Deo nostro, qui sedet super thronum, et Agno. Palmas quippe in manibus habere est victorias in operatione tenuisse. Cuius operationis palma ibi retribuitur, ubi iam sine certamine gaudetur. Unde et hic non dicitur: Palmae ante frontes, sed ante frontes pictura palmarum. Ibi enim victoriae palma videbitur, ubi iam sine fine gaudebitur. Nam hic plerumque sanctos viros aspicimus mira agere, virtutes multas facere, leprosos mundare, daemonia eiicere, tactu aegritudines corporum fugare, prophetiae spiritu ventura praedicere. Cuncta haec necdum palmae sunt, sed adhuc pictura palmarum, nam haec aliquando dantur et reprobis. Unde et per Evangelium Veritas dicit: Multi dicent mihi in die illa: Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in tuo nomine daemonia eiecimus, et in tuo nomine virtutes multas fecimus? Et tunc confitebor illis, quia nunquam novi vos; discedite a me qui operamini iniquitatem. Unum vero signum electionis est soliditas charitatis, sicut scriptum est: In hoc scietur quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem. Haec autem miracula cum electi faciunt, longe dissimiliter a reprobis faciunt, quia quod electi ex charitate, hoc reprobi student agere per elationem. Sed eisdem electis et ipsa mira quae per charitatem faciunt, non iam palmae, sed adhuc pictura palmarum, quia de eis foris ostenditur quales apud omnipotentem Dominum intus habeantur. Ibi autem eis palma erit, ubi iam mortis contentio non erit. Nam praedicator egregius tunc aspexit palmam veram vincentibus dari, cum resurrectionem praevidit mortuorum fieri, sicut dicit: Oportet enim corruptibile hoc induere incorruptionem, et mortale hoc induere immortalitatem. Cum autem mortale hoc induerit immortalitatem, tunc fiet sermo qui scriptus est: Absorpta est mors in victoria. Ubi est, mors, victoria tua? ubi est, mors, stimulus tuus? Tunc ergo erit perfecta victoria, cum mors plene fuerit absorpta. In omne autem quod modo mirabiliter de signis agi conspicimus, non iam ipsam victoriam, sed adhuc imagines victoriae videmus. Quia ergo plerumque sanctis etiam et in locis sublimioribus positis, ut ad bona opera alii provocentur, virtutes et signa dantur, ante frontes interioris aedificii palmarum pictura ostenditur. Haec hodierno die tractata sufficiant, ut ad ea quae subiuncta sunt, valentiores, adiuvante Domino nostro Iesu Christo, veniamus, qui vivit et regnat cum Deo Patre in unitate Spiritus sancti Deus, per omnia saecula saeculorum. Amen.



Gregorius Magnus, Homiliae in Ezechielem, 2, HOMILIA IV. <<<     >>> HOMILIA VI.
monumenta.ch > Beda Venerabilis > 43 > sectio 813 > sectio 629 > sectio 269 > bsbBSB-InkG-296GW11398.106 > Romanorum. > ad Corinthios I, 6 > sectio 500 > 5